IMPLACABILES

IMPLACABILES
IMPLACABILES
dicuntur Forbes. Haeretici, qui, peccatum agnoscentes, eius irremissibilitatem atrociter exaggerabant, hocque praetextu pacem Ecclesiasticam paenitentibus negabant. In qua clasle primi fuêrunt, qui Montanistae, ab haereseos auctore Montano, Cataphryges, a prov. Phrygia, unde is prodit, et a Pepuza, civ. Phrygiae, Pepuziani, dicti sunt; de quibus Hier. Ep. ad Marcellam, Illi, ait, ad omne pene delictum Eccl. obserant fores, nos quottidie legimus, Malo paenitentiam peccatoris, quam mortem. Eorum errorem arripuêre postea Novatiani, qui lapsos in persequutione Deciana non admittebant ad paenitentiam, nec paenitentes ad pacem et communionem, uti legimus apud Cyprian. Ep. 49 et 52. alibi. Meletiani item, quos noluisse orare cum conversis, Augustin. refert Haer. 48. Porro Apotactici, s. Apostolici, ut se ipsos arroganter vocabant, apud quos nullam lapsorum susceptionem fuisle scribit Epiphan. Haer. 61. Luciferiani quoque, quoad Episcopos saltem et Clericos lapsos, quos in suis gradibus non esse recipiendos, sed ad laicalem tantum, uti vocabant, communionem, admittendos, sentientes; abstinebant a communione eorum, qui illos post paenitentiam sie recipiebant, ut eos sinerent permanere Episcopos et retinere pristinum gradum in Clero, vide Augustin. Har. 81. etc. plura vero hanc in rem, apud Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. XII. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • OSMANES — fil. fuit Ortho Grul, natione Turca, cuius maiores ex Perfica in Asiam a Tartaris expulsi, apud Sultanos Guniae tantam obtinuerant gratiam, ut spem conciperent Imperii consequendi. Cum itaque Aladdus A. C. 1298. sine liberis obiisset, Turcarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POENITENTES — memorati Augustino, Ep. 108. Quod autem dicitur Petrum egisse paenitentiam, cavendum est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, qui proprie Paenitentes vocantur, alibique sunt quibus ob crimina publica imponebatur Paenitentia publica …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RECONCILIATIO — vox Ecclesiae, Dicebantur autem Reconciliari Paenitentes, cum tempora paenitentiae indicta adimplêssent; hôc enim factô in gratiam recipiebantur, praeviô Manus impositionis ritu: cui divinae quoque Eucharistiae communio accedebat. Sed et, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”